monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 27
Per mirabilem dispositionem Dei implebuntur omni bono areae fidei credentis Ecclesiae. Quoniam fructum frumenti trado in carnem Filii mei, ita quod etiam in vera salvatione qua fideles mei ad patriam revocabuntur: abundabunt contritiones illae in quibus ipsi concupiscentias carnis suae propter nomen meum conterunt. Ubi et eis liquorem uvae duco in sanguinem eiusdem Unigeniti mei; dans eis etiam oleum misericordiae. Quomodo? Quoniam per alium modum scilicet in salute vestra restituam vobis circuitus vanitatum illarum; quos per infidelitatem ignorantiae comedit locusta oblivionis, videlicet ubi primum in filiis Adae nequitiae exortae sunt.